
Ad fabullam cur amatoria non scribat – Joachim Du Bellay

Quod nullos faciam, Fabulla, versus
(Quamvis tot faciam, Fabulla, versus)
Qualeis, qui populo suos amores
Lascivis nimium explicant libellis,
Miraris, tetricum et vocas poëtam,
Rugosum nimis, et nimis Catonem,
Subinde hoc repetens Catullianum:
Nam castum esse decet pium poëtam
Ipsum, versiculos nihil necesse est.
Sed nobis aliter quidem videtur,
Nec vatem decet esse tam pudicum,
Qui versus faciat parum pudicos.
Nam quid turpius est, Fabulla, quæso,
Si gallum hunc facias, Deo salace,
Cui versus decet esse prurientes?
Scimus quid sit Amor, Fabulla, scimus:
Estque in versiculis bonus Cupido
Nostris plurimus, et Venus jocosa,
Blando quæ docuit sonare plectro,
Dum nostris licuit bonis fruisci,
Et nostras Domina fovente flammas,
Ignis mollibus arsit in medullis.
Nunc nos læta fugit juventa, nosque
Divexant animi æstuantis undæ,
Et curæ vigiles, metusque sævi,
Omnes qui Veneres, Cupidinesque,
Lusus, nequitias, sales, jocosque,
A nostris abigunt, Fabulla, Musis.
Quare quod superest, Fabulla bella,
Si quid te lepidi juvant libelli,
Quos scripsit manibus suis Cupido,
Dictarunt Charites, canunt poëtæ,
Ediscunt juvenes, tenent puellæ,
Et quos ipsi etiam audiunt libenter
Senes frigiduli, gravesque matres,
Aut tu nostra legas nimis pudica,
Aut tu nos facias minus pudicos.
2























