
Tumulus romæ veteris – Joachim Du Bellay

Montibus e septem totum diffusa per orbem,
Sidera sublimi vertice Roma tuli.
Sub pedibus terras utroque ab littore pressi,
Athlantem tenuit dextra, sinistra Scytham.
Juppiter hos etiam disjecit fulmine montes,
Et tumulos jussit corporis esse mei.
Incubuit capiti rupes Tarpeïa nostro,
Pressa Quirinali pectora nostra jacent.
Crura Palatinus, geminos hinc inde lacertos
Collis Aventinus, Vimineusque tegunt.
Exquiliæ hinc surgunt et surgit Cœlius illinc:
Hæc quoque sunt pedibus facta sepulchra meis.
Sic quæ viva sibi septem circundedit arceis,
Mortua nunc septem contegitur tumulis.
III























