
In durum janitorem – Joachim Du Bellay

Ferrea jam nostras admittunt claustra querelas,
E nostris lacrymis duraque saxa gemunt.
At tu crudelis nimium, sævusque sacerdos
Durior et ferro, durior et scopulis,
Nec fletu assiduo, precibus nec flecteris ullis,
Quas frustra ingratas spargimus ante fores.
Sed torvum aspiciens rabida nos voce repellis,
Et procul a sacris sedibus esse jubes.
Te tamen Ismarii demulsum carmine vatis,
Dum canit infernas flebilis ante domos,
Auribus arrectis, et mota (Cerbere) cauda,
Tergeminas fauces continuisse ferunt.
Tum primum memorant Manes, sævasque Sorores,
Et Ditem lacrymis ingemuisse piis.
Nempe illum cœci penetrarat cuspide teli,
Qui nostra immitis pectora læsit amor.
Tu vero, immanis cedit cui janitor Orci,
Cui cedunt tortis anguibus Eumenides,
Fluctibus Ioniis et littore surdior omni
Aversus nostras despicis usque preces.
Scilicet humanos rides, sævissime, luctus:
Et speras precibus posse movere Deos?
XIII






















