Sélectionner une page

Ad venerem – Joachim Du Bellay

Ad venerem – Joachim Du Bellay

Bella per Aemathios non hîc civilia campos,
Fraternas acies, arma virumque cano.

Nec quoque fert animus mutatas dicere formas,
Raptoris stygii nec memorantur equi.

Aeneadum genitrix causa est mihi carminis una:
Materiam vati da Venus alma tuo.

Tu quoque Faustinam nobis, formosa, dedisti:
Qua nihil est tota pulchrius Ausonia.

Hac mihi sublata, periit mihi pristinus ardor,
Et quicquid mentis, vel fuit ingenii.

Redde ergo ingenium, solitasque in carmina vires;
Faustinam potius sed mihi redde, precor.

III

Archives par mois