Sélectionner une page

Se perpetuo faustinæ memorem futurum – Joachim Du Bellay

Port d'Anvers, Joaquín Torres García (1944)

Tableau : Port d'Anvers, Joaquín Torres García, 1944

Quod scelus admisi infœlix? quæ numina læsi,
Ut mihi sic, mea lux, eripienda fores?

Nam cui tam subito tot gaudia sunt prærepta,
Iratos omnes huic decet esse Deos.

Ergo ego te posthac nunquam, mea vita, videbo?
Audiero absentis nec tua verba miser?

At certè infixi nostro sub pectore vultus,
Fixaque perpetuo verba loquentis erunt.

Hoc mihi non Superi abstulerint, non Juppiter ipse,
Non, si me toto fulmine dejiciat.

VII

Texte : Wikisource · domaine public · lien affilié

Archives par mois