Sélectionner une page

Quomodo rapta fuerit faustina – Joachim Du Bellay

Quomodo rapta fuerit faustina – Joachim Du Bellay

Cum te crudelis nuper nil tale merentem
Materno conjux velleret e gremio,

Tendentemque manus traheret, passisque capillis,
Quid tibi tunc sensus, quid tibi mentis erat?

Fama est flebilibus mæstam te ululasse querelis,
Sæpius et nomen congeminasse meum,

Et nunc crudelem demissa voce maritum,
Nunc matrem lacrymis sollicitasse piis.

Stat ferus ille tamen, spernitque precantia verba,
Verba vel immanes apta movere feras.

Hei mihi, cur mæstis cum impleres questibus urbem,
Non potui infœlix obvius esse tibi!

Haud secus atque olim furiata mente Corœbus,
Cassandram cum Ajax impius extraheret,

Tunc me injecissem medium moriturus in agmen,
Nullaque mors toto notior orbe foret.

XIX

Archives par mois