
Cum Faustina omnia sibi esse erepta – Joachim Du Bellay
Tu Veneri veneres, cœco tu spicula Amori,
Mercurio linguæ munera surpueras.
At qui te, mea lux, mea spes, mea vita, meum cor,
Invidus ah nostris abstulit ex oculis,
Ille oculos, sensusque omnes, mentemque, animumque,
Atque adeo totum me mihi surripuit.
XIV
Texte : Wikisource · domaine public · lien affilié
























