
Ad januam faustinæ – Joachim Du Bellay

Hæc domus hæc illa est, nostros quæ claudit amores.
Ah nimis atque nimis janua dura mihi.
Tu veneres ingrata meas, lususque, jocosque,
Tu cohibes vinclis gaudia nostra tuis.
At nunc ille senex forsan rosea illa labella
Sugit, et amplexu mollia membra premit.
Interea vagus, atque excors, sine mente animoque,
Limina nocturnis nota tero pedibus.
Et circunspicio Lycæo lumine, si qua
Rimula sit nostris forte patens oculis.
Nulla patet, vel si qua patet, sunt omnia muta,
Vocibus ac nostris pervia nulla via est.
Hei mihi, quod Dominæ nulla ratione potis sum,
Me dulce in gremium mittere per tegulas.
VI























